- AMYCLAEUS
- I.AMYCLAEUSApollo sic dictus, propter Amyclas, ubi est templum ei dicatum, opere, divitiisque praecipuum, in loco omni arborum, ac frugum genere refertissimo, vide Pausan. l. 3. Strab. l. 8. Hinc propter arborum pulchrarum copiam, Amyclae Statio virides vocantur. Theb. l. 9. v. 769.---- Hunc virides non excipietis Amyclae.Herbas eius commendat Val. Flacc. l. 1. v. 425.Vectbrem pavidae Caster dum quaereret Helles,Passus Amyclaeâ pinguescere Cyllaron herbâ.De Apollinis autem fano sunt et haec Strabonis verba l. 8. Υ᾿ποπέπτωκε δὲ τῷ Ταυγέτῳ ἡ Σπάρτη εν μεσογαία, καὶ Α᾿μύκλαι, οὗ τὸ τοῦ Α᾿πόλλωνος ἱερόν. Hinc Amyclae Apollineae Statio dicuntur, Theb. l. 4. v. 223.Huius Apollineae currum comitantur Amyclae.Ubi Lactantius, Luctatius, sive Lutatius Scholiastes, Amyclae Laconiae civitas, sacrae Apollini. Nic. Lloydius.II.AMYCLAEUSStatuarius quidam Pausam. l. 5.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.